- PACTON
- PACTONGraece Πάκτων, apud Hyginum Charisio laudatum, Ab Actio navigantes stadia quadraginta veniunt ad isthmum Leucadiensium: ibi solent itineris minuendi gratiâ remulcô, quem graeci πάζτωνα dicunt, navem traducere: scapha est, ex pluribus lignis seu fustibus inter se alligatis composita. Πάκτων enim idem est, quod πήκτων, dicuntur autem πακτὰ et πηκτὰ, τὰ ἐκ πολλῶν ξύλων πεπηγμένα, quae ex pluribus lignis compacta sunt: unde πάκτωσαι et πηκτὰ δωμάτων, fores ex pluribus asseribus compositae.Simile fuisse id scaphae genus διαπλοκίνῳ habet Strabo, h. e. Nili navigio papyraceo, seu e papyro texto, de cuiusmodi navigiis vid Salmas. ad Solin. p. 1116.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.